CODEX Euangeliorum

CODEX Euangeliorum
CODEX Euangeliorum
ab Imperatoribus gestatus. Prostat enim nummus aureus Basilii Imperatoris apud Octav. Stradam, in quo Euangeliorum Codicem dextrâ et globum crucigerum sinistrâ gestat. Alium idem descripsit aureum, Constantini Pogonati, ubi Imperat. Codicem perinde sinistrâ ad pectus gerit, nisi volumen id sit, ut in nummo Theophili aureo apud eundem describitur. Certe Imperatores interdum cum Euangeliorum Codiibus effctos. tamquam constantis in fidem Christianam animi argumentô, constat. Scribit quippe Porphyrogenitus in Vita Avi, in quodam Magni Palatii triclinio a Basilio exaedificato, quod Κανούργιον appelabant, expressum opere Musivô in throno sedentem Imperatorem, operis conditorem, coniugemque Eudoxiam, Imperatoriis indumentis amictos et coronis redimitos, cum communibus liberis; quorum masculi τόμους ἐπιφερόμενοι conspiciebantur τὰς θείας εντολὰς, αἷς ςτοιχεῖν ἐπαιδεύοντο, περιέχοντας, libros divina praecepta, quibus ipsi insistere docebantur, continentes: feminae vero et ipsae libro s quofdam tenebant νόμων θείων ἐχούσας περιοχὴν, in quibus divinarum legum argumenta descripta erant. Quasi, inquit Auctor, in animo habuerit Artifex utramque progeniem sacris literis initiatam et divinae sapientiae participem esse, demonstrare. Qui quidem libri non alii videntur fuisse, ab Euangeliorum codicibus, in quibus Christi praecepta continentur. Narrat quoque Auctor, Chronici Alexandr. Iustinianum, excitatâ Victoriatorum seditione, in Circum progressum, sedisse in tribunali gestantem manu sanctum Euangelium, p. 780. In manus scilicet sumpserat Imperator Euangelil
Codicem, quo forsan seditiosae multituditii fidem faceret indultae iis veniae, tactis sacrosactis Euangelirs, quae sacramentorum apud Christianos formula sollennis verbis his concepta iam olim fuit: Μὰ τὰς ἁγίας γραφὰς ταύτας καὶ τὸν ςθεὸν τὸν λαλήσαντα δἰ αὐ τῶν, Per sanctas Scripturas istas, et Deum loquentem in iis, ut est in VI. Synodo et alibi passim. Euangelium tamen gestare solius Presbyteri fuisse, neque id Iuris habuisse Imperatorem, contendit olim Meximus Monach. in Collat. habita in Secretario, cum Principibus, apud Anastasium in Collectan. p. 123. et Baronium, A. C. 656. Vide Car. du Fresne, Dissertat de Numismatibus posterioris aevi: uti de Codice Eugangel. in Conciliis in medio posito, infra voce Synsdus; aliquid etiam retro, ubi de Canonico iure.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • TEXTUS — apud Scriptores Ecclesiae Romanae liber dicitur seu codex Euangeliorum, qui inter Cimelia Ecclesiastica reponi solet, autô gemmisque ut plurimum exornatus, interdum et aureis literis exaratus. Seu verbis Fridegodi. Codex auratô conseptus grammate …   Hofmann J. Lexicon universale

  • COMES — I. COMES Metallorum per Illyricum, ex auro in metallis invento portionem Principum debitam exigebat, in fluminibus etiam vel fodinis aurum legentes: sub dispositone Comitis sacrarum Largitionum, Notit. Imper. Vide l. 1. Cod. de Metallar. II.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PROCESSIO — I. PROCESSIO Graece Ε᾿κπόρευσις, dicitur in Sacris modus, quô Spiritus S. a Patre et a Filio est, adorandus potius, quam scrutandus, de quo vide Athanasium in Symb. Epiphanium, Haer. 62. centra Sabell. §. 4. et seqq. Basilium contra Eunomium, l.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ИЕРОНИМ СТРИДОНСКИЙ — [лат. Hieronymus Stridonensis], или Евсевий Иероним [лат. Eusebius Hieronymus] (ок. 347, Стридон 30.09.419/20, Вифлеем), блж. (пам. 15 июня, пам. зап. 30 сент.), пресвитер, библеист, экзегет, переводчик Свящ. Писания, один из 4 великих учителей… …   Православная энциклопедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”